‹ La Sainte BibleChapitre 477 sur 735 · Je vois bien : comp. Dan- ii, 47; iii · texte numérisé non relu

Je vois bien : comp. Dan- ii, 47; iii

LIBER QUARTUS REGUM. Cap. V, 8—22.

•' Luc. 4,

ras, scidit vestimenta sua, et ait :

Numquid Deus ego sum, ut occidere possim, et vivificare, quia iste mi sit ad me, ut curem hominem a lepra sua.^ animadvertite, et videte quod occasiones quasrat adversum me.

8. Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens : Ouare scidisti vestimenta tua.'^ veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israel. 9. Venit ergo Naaman cum equis, et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei :

TO. misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis. 1 1. Iratus Naaman recedebat, dicens : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et langeret manu sua locum lepras, et curaret me. 12. Numquid non meliores sunt Abana, et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel, ut laver in eis, et munder.^ Cum ergo vertisset se, et abiret indignans, 13. accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei : Pater, et si rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras : quanto magis quia nunc dixit tibi : Lavare, et mundaberis.^ 14. ''Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei, et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.

15. Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait : Vere scio quod non sit alius Deus in uni versa terra, nisi tantum in Israel. Obsecro itaque ut accipias bencdictionem a servo tuo. 16. At ille respondit :

Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit. 17. Dixitque Naaman : Ut vis : sed, obsecro, concede mi hi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra :

non enim faciet ultra servus tuus holocaustum, aut victimam diis alienis, nisi Domino. 1 8. Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon, ut adoret : et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.

Page 1