‹ La Sainte BibleChapitre 504 sur 735 · I. La 2' annee de Joas roi d'' LsraH. Comme · texte numérisé non relu

I. La 2' annee de Joas roi d'' LsraH. Comme

LIBER QUARTUS REGUM. Cap. XIII, 18—25; XIV, 1—7. 559

percutiesque Syriam in Aphec, donee consumas earn. 18. Et ait :

Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei : Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, 1 9. iratus est vir Dei contra eum, et ait : Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies,percussisses Syriam usque ad consumptionem : nunc autem tribus vicibus percuties eam.

20. Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno. 21. ''Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Ouod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.

22. Igitur Hazael rexSyrias afflixit Israel cunctis diebus Joachaz :

23. et misertusest Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob : et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in prassens tempus.

24. Mortuus est autem Hazael Syrias, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. 25. Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazael, quas tulerat de manu Joachaz patrissui jure proelii, tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israel.

— *- CAPUT XIV. — *— Amasias, interfefUs occisoribus patris sui Joas, percutit Edom : sed hac vicftoria fa- (flus elatior, provocans ad bellum Joas regem Israel, ab eo capitur, et Jerusalem diripitur : at Joas regi Israel succedit filius Jeroboam, qui ab angustiis liberal Israel, cui succedit filius Zacharias : porro faiTla conjuratione adversus Amasiam regem Juda a suis occiditur, cui succedit filius Azarias impius.

N anno secundo Joas filii Joachaz regis Israel regnavit Amasias filius Joas 'M\ regis Juda. 2. "Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem, nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.

3. Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non Lit David pater ejus. Juxta omnia, quas fecit Joas pater suus, fecit : 4. nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. 5. Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum : 6. filios autem eorum, qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut prascepit Dominus, dicens : 'Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus : sed unusquisque in peccato suo morietur. 7. Ipse percussit Edom in Valle Salinarum decern mi Ilia, et apprehendit petram in

2 I'ar. 2;

-"' Deut.

Page 1