‹ La Sainte BibleChapitre 508 sur 735 · II. Et non acquievit Amasias · texte numérisé non relu

II. Et non acquievit Amasias

Ascenditque Joas rex Israel, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda in Bethsames oppido Judas. i2.Percussusque est Juda coram Israel, et fugeruntunusquisquein tabernacula sua. 13. Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ochozias, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem : et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis. 14. Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa, quas inventa sunt in domo Do-

mini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.

15. Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hasc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Israel.'^ 16. Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel : et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.

17. Vixit autem Amasias, filius Joas, rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israel quindecim annis. 18. Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne hasc scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Juda.'' 1 9. Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem :

at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi. 20. Et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.

21. '^Tulit autem universus populus Judas Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia. 22. Ipse asdificavit i^lath, et restituit eam Juda^, postquam dormivit rex cum patribus suis.

Page 1