‹ La Sainte BibleChapitre 603 sur 735 · SanHifies-votis, au point de vue des impuretes legales · texte numérisé non relu

SanHifies-votis, au point de vue des impuretes legales

LIBER I. PARALIPOMENON. Cap. XIV, 16—17; XV, i— 18. 661

enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim. 16. Fecit ergo David sicut pr^ceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.

17. Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.

— :;:— CAPUT XV. — :i:—

Parato tabernaculo, deducitur magno cum apparatu area Dei in Jerusalem, comitante omni Israel, sacerdotibus vero ac Levitis juxta sua ofificia ministrantibus; et Micliol despicit David coram area saltantem, indutum stola byssina, et ephod lineo.

ECIT quoque sibi domos in Civitate David, et asdificavit locum arcasDeijtetenditque ei tabernaculum.

2. Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur area Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum earn, et ad ministrandum sibi usque in aeternum. 3. Congregavitque universum Israel in Jerusalem, ut afferretur area Dei in locum suum, quem prasparaverat ei. 4. Necnon et filios Aaron, et Levitas. 5, De filiis Caath, Uriel princeps fuit; et fratres ejus centum viginti. 6. De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti. 7. De filiis Gersom,

Joel princeps; et fratres ejus centum triginta. 8. De filiis Elisaphan, Semeias princeps; et fratres ejus ducenti. 9. De filiis Hebron, Eliel princeps; et fratres ejus octoginta.

10. De filiis Oziel, Aminadab princeps; et fratres ejus centum duodecim.

1 1 . Vocavitque David Sadoc, et Abiathar Sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joel, Semeiam, Eliel, et Aminadab : 1 2. et dixit ad eos :

Vos qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afFerte arcam Domini Dei Israel ad locum, qui ei prasparatus est : 13. "Ne ut a principle, quia non eratis prassentes, percussit nos Dominus, sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.

14. Sanctificati sunt ergo Sacerdotes, et Levitas, ut portarent arcam Domini Dei Israel. 15. *Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut prasceperat Moyses juxta verbum Domini humeris suis in vectibus.

16. Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus lastitias. 17. Constitueruntque Levitas: Heman filium Joel, et de fratribus ejus Asaph filium Barachias : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiae.

Page 1