Filii Gerson : Leedan, et Semei
8, Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres. 9. Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan. 10. Porro filii Semei, Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor. 11. Erat autem Leheth prior, Zizasecundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
1 2. Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. 13. *Fi-
lii Amram, Aaron, et Moyses. 'Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum,et adoleret incensum Domino secundum ritum suum,ac benediceret nomini ejus in perpetuum. 14. Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. 15. ''Filii Moysi : Gersom, et Eliezer. 16. Filii Gersom :
Subuel primus. 17. Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. 18. Filii Isaar: Salomith primus. 19. Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. 20. Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus,
21, Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar, et Cis. 22. Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum. 23. Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
24. Hi filii Levi in cognationibus, et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis, et supra. 25. Dixit enim David :
Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Jerusalem usque in asternum. 26. Nee erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum. 27. Juxta
<^Exod. 23, I. Hebr. 5,
«'Exod. 2, 22 et 18, 3,
sacerdotales en general. — De benir le peuple, etc.
Vulgate : ... mis a part, pour servir dans le saint des saints, ... brfi/er de Vencens an Seigneur selon son rite, et benir son nom t'ternclle?nent.
14. Dans la tribu de Le7'i, priient rang parmi les simples levites, et non parmi les pretres (xxvi, 23 sv.).