Joab filius Sarvias ccjeperat nu
merare, nee complevit : quia super hoc ira irrueratin Israel : et idcirco numerus eorum, qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
25. Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, prassidebat Jonathan filius Ozias. 26. Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, praserat Ezri filius Chelub :
27. vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites. 28. Nam super oliveta et ficeta, quas erant in campestribus, Balanan Gederites :
super apothecas autem olei, Joas.
2q. Porro armentis, quas pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus Saphat filius Adli : 30. super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites.
3 1 . Super oves quoque Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantive regis David.
32. Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis. 33. Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.