Comp. Ill Rois, viii, ii; E.xod. xl
LIBER II. PARALIPOMENON. Cap. V, 8—14; VI, i— u.
locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim : 8. ita ut cherubim expanderent alas suas super locum, in quo posita erat area, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
9. Vectium autem, quibus portabatur area, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oracukim : si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat, Fuit itaque area ibi usque in praesentem diem. 10. Nihilque erat aliud in area, nisi dua^ tabulae, quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus fiUis Israel egredientibus ex ^Egypto.
Ti. Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes, qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt : nee adhuc in illo tempore vices, et ministeriorum ordo inter eosdivisus erat), 1 2.tam Levitas quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii, et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris, et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis. 13. Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus :
longesonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in asternum misericordia ejus, implereturdomus Dei nube, 14. Nee possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
— :i:— CAPUT VI. — :>— Benedicit Salomon populo Israel, et gratias Deo agit de impletione promissionis facftic Davidi, oratque supplex coram multitudine, ut orantium in eo templo vota Deus exaudiat.
C?=^^s^j UNC Salomon "ait : Dominus pollicitLis est ut habitaret in caligine : 2. Ego autem asdificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
3. Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israel (nam omnis turba stabat intenta) et ait : 4. Benedictus Dominus Deus Israel, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens : 5. A die, qua eduxi populum meum de terra ^^jlgypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israel, ut asdificaretur in ea domus nomini meo: neque elegi quemquam alium virum, ut esset dux in populo meo Israel, 6. sed elegi Jerusalem, ut sit nomen meum in ea : et elegi David, ut constituerem eum super populum meum Israel. 7. Cumque fuisset voluntatis David patris mei, ut asdificaret domum nomini Domini Dei Israel, 8. dixit Dominus ad eum : Quia hasc fuit voluntas tua, ut aedincares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem : 9, sed non tu asdificabis domum, verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse asdificabit domum nomini meo.
10. Complevit ergo Dominus sermonem suum, quem locutus fuerat :
et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israel, sicut locutus est Dominus : et aedificavi domum nomini Domini Dei Israel.
1 1. Et posui in ea arcam, in qua est pactum Domini, quod pepigit cum filiis Israel.
3 Re
CHAP. VI
i-ii. Comp. Ill /^ois, viii, 12-21.