‹ La Sainte BibleChapitre 702 sur 735 · Surrexerunt ergo Levitas · texte numérisé non relu

Surrexerunt ergo Levitas

Mahath filius Amasai, et Joel filius Azarias de filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah. 13. At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias : 14. necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.

1 5.Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.

16. Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam, quam intro repererant in vestibulo domus Domini, quam tulerunt Levitas, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras. 17. Coeperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis in-

gressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod coeperant impleverunt. 18. Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei :

Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis, 19. cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam praevaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.

20. Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini : 21. obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda, dixitque Sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini. 22. Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem Sacerdotes, et fuderunt ilium super altare, mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.

23. Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos : 24. et immolaverunt illos Sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israelis : pro omni quippe Israel prasceperat rex ut holocaustum fieret et pro peccato. 25. *Constituit quoque Levitas in domo

* I Par. 6.

Saint; leur place etait dans le parvis interieur ou des pretres.

17. lis comnieiKicrent k purifier las cours ou parvis; puis, le 8 nisan, ils arriverent au temple proprement dit, au portique par ou Ton entrait dans le Saint.

Page 1