‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 21 sur 847 · Qui praecepit eis, dicens : Ascendite de Jordaue · texte numérisé non relu

Qui praecepit eis, dicens : Ascendite de Jordaue

18. Cumque ascendiBsent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcarc cœpissent, reversée sunt aqusein alveum suum , et fluebant sicut ante consueverant.

19. Populus autem ascendit de Jordane, decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, contra orientalem plagam urbis Jéricho.

20. Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant , posuit Josue in Galgalis,

21. et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti?

22. docebitis eos, atque dicetis : Fer arentem alveum transi vit Israël Jordanem iBtum,

23. siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro , donec transiretis ,

24. sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus ;

25. ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.

14. En ce jour- là, le Seigneur exalta Josué devant tout Israël, afin qu'ils le respectassent comme ils avaient respecté Moïse pendant qu'il vivait.

Page 1