Ils prirent donc la résolution sui
et percutite habitatores Jabes-Galaad în ore gladii, tam uxores quam parvuloe eorum.
11. Et hoc erit quod observare debebitis : Omne generis masculini et mulieres quse cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate.
12. Inventseque sunt de Jabes-Galaad quadringentse virgines, quae nescierunt viri thorura ; et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
13. Miseruntque nuntios ad filios Benjamin qui erant in petra Remmon, et prasceperunt eis ut eos susciperent in pace.
14. Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datse sunt eis uxores de filiabus Jabes - Galaad ; alias autem non repererunt quas simili modo traderent.
15. Universusque Israël valde doluit, et egit pœnitentiam super interfectione unius tribus ex Israël.
16. Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores? Omnes in Benjamin feminae conciderunt ;
17. et magna nobis cura, ingenuqUe stuuio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël.
18. Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus ; Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin!