CHAPITRE XII
1. Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem vestram, juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
2. Et nunc rex graditur ante vos. Ego autem senui , et incanui ; porro filii mei vobiscum sunt ; itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce prsesto sum.