Les Hébreux battirent les Philis
24. Et viri Israël sociati sunt sibi în dieilla; ad jura vit autem Saul populum, dicens : Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis! Et non manducavit universus populus panem.
25. Omneque terrse vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
26. Ingi-essus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel; nullusque applicuit manum ad os suum, timebat enim populus juramentum.
27. Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum ; extenditque sumraitatem virgae quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis; et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus.
28. Respondensque unus de populo, ait : Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens : Maledictus vir qui comederit panem hodie! (Defecerat autem populus.)
29. Dixitque Jonathas : Turbavit pater meus terram ; vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto;
30. quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum, quam reperit? Nonne major plaga facta fuisset in Philisthiim?