‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 366 sur 847 · Et ait Samuel : Quomodo vadam · texte numérisé non relu

Et ait Samuel : Quomodo vadam

audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento toiles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.

3. Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.

4. Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem; et admirati sunt seniores civitatis, occurrentes ei, dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus?

5. Et ait : Pacificus; ad immolandum Domino veni; sanctificamini, et venite mecum ut immolera. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.

6. Cumque ingressi essent,vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus?

Page 1