Et dixit David : Quid feci? Numquid non verbum est
30. Et declinavit paululum ab eo ad alium , dixitque eumdem sermonem ; et respondit ei populus verbum sicut prius.
31. Audita sunt autem verba quœ locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
32. Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo ; ego servus tuus vadam , et pugnabo adversus Philisthseum.
33. Et ait Saul ad David : Non vales résistera Philisthseo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es, hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
34. Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et toilebat arietem de medio gregis;
35. et persequebar eos , et percutiebam , eruebamque de ore eorum ; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, etsuffocabam, interficiebamque eos.
36. Nara et leonem et ursum interfeci ego servus tuus ; erit igitur et Philisthseus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Ntinc vadato et auferam opprobrium populi ; quoniam quis est iste Philisthaeus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis?
37. Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philiçthaei hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit.