‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 404 sur 847 · Et annuntiaverunt David, dicentes · texte numérisé non relu

Et annuntiaverunt David, dicentes

Ecce Philisthiira oppugnant Ceilam, et diripiunt areas.

2. Consuluit ergo David Dominum, dicene : Num vadam , et percutiam Philisthseos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade , et percuties Philisthseos , et Ceilam salvabis.

3. Et dixerunt vin qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus; quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?

4. Rursum ergo David consuluit Dominum, qui respondens ait ei : Surge, et vade in Ceilam; ego enim tradam Philisthaeos in manu tua.

5. Abiit ergo David et viii ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthceos, et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna, et salvavit David habitatores Ceilae.

6. PoiTO eo tempore quo fugiebat Abiathar, filius Achjmelech, ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.

7. Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam; et ait Saul : Tradidit eum Deus in manus meas ; conclususque est, introgressus urbem in qua portée et serae sunt.

Page 1