et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphalet
17. Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt tmiversi ut qusererent David. Quod cum audisset David, descendit in praesidium.
18. Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
19. Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
20. Venit ergo David in Baal -Pharasim, et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me sicut dividuntur aquse. Propterea vocatura est nomen loci illius Baal- Pharasim.
21. Et reliquerunt ibi sculptilia sua; quae tulit David et viri ejus.
22. Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diflEusi sunt in valle Raphaim.