‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 501 sur 847 · Dixit ergo Achitophel ad Absalom · texte numérisé non relu

Dixit ergo Achitophel ad Absalom

Eligam mihi duodecim millia virorum , et consurgenB persequar David hac nocte,

2. et imiens super eum, quippe qui lassiiK est et solutis manibus, percutiam eum ; cumque f ugerit omnis populuB qui cum eo est, percutiam regem desolatum.

3. Et reducam universum populum quomodo unus homo reverti solet, unum ciiim virum tu quseris ; et omnis populus eiit in pace.

4. Placuitque sermo ejus Absalom et cunctis majoribus natu Israël.

5. Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.

6. Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel ; facere debemus an non? Quod das consilium?

7. Et duxit Chusai ad Absalom : Non est bonum consilium quod dédit Achitophel hac vice.

8. Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt e^se fortissimos et amaro animo, veluti si ursa, raptis catulis, in saltu sseviat;

Page 1