‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 52 sur 847 · Fecitque Josue cum eis pacem, et · texte numérisé non relu

Fecitque Josue cum eis pacem, et

inito fœdere pollicitus est quod non occiderentur ; principes quoque multitudinis juraverunt eis.

16. Post dies autem très initi fœderis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.

17. Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt : Gabaon, et Caphira , et Beroth , et Cariathiarim ;

18. et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes ;

19. qui responderunt eis : Jm-avimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere.

20. Sed hoc faciemus eis : reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetm', si pejeraverimus ;

21. sed sic vivant, ut in usus universge multitudinis ligna C8edant,aquasque comportent. Quibus hsec loquentibus,

22. vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis : Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis : Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis?

23. Itaque sub maledictione eritis, et non defîciet de stirpe vestra ligna ca;dens, aquasque comportans in domum Dei mei.

Page 1