‹ La Sainte Bible (volume 3)Chapitre 627 sur 847 · CHAPITRE XI · texte numérisé non relu

CHAPITRE XI

1. Rex autem Salomon adama-\àt muîieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas,

2. de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras ; certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore;

Page 1