Le temps pendant lequel il régna
34. Nec auforam omne regnutn de manu ejus, sed ducem ponam eura cunctia diebus vitse suae, propter David servum meum quera elegi, qui custodivit mandata mea et prœcepta mea ;
35. auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus;
36. filiû autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jérusalem civitate, quam elegi utesset nomen meum ibi.
37. Te autem assumam, et regnabis super omnia quas desiderat anima tua, erisque rex super Israël.
38. Si igitur audieris omnia quse prsecepero tibi , et ambulaveris in viis meis , et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et prsecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum, et sedificabo tibi domum fidelem, quomodo sedificavi David domum, et tradam tibi Israël;
39. et aflSigam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
40. Voluit ergo Salomon interficere Jéroboam; qui surrexit, et aufugit in jEgyptura ad Sesac, regem ^gypti : et fuit in .ffigypto usque ad mortem Salomonis.
41. Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce uni versa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.