Et voici que des gens qui passaient
16. Qui ait : Non possum reverti ne(]ue venire tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto ;
17. quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini , dicens : Non comedes panem , et non bibes aquam ibi , nec reverteris per viam qua ieris.
18. Qui ait illi : Et ego propheta sura similis tui ; et angélus locutus est mihi in sermone Domini, dicens: Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
19. et reduxit secum. Comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
20. Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum ;
21. et exclamavit ad virum Dei, qui venerat de Juda, dicens : Haec dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod prsecepit tibi Dominus Deus tuus,
22. et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam, in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum.
23. Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetse quem reduxerat.
24. Qui eum abiisset, invenit eum leo in via, et ocoidit; et erat cadaver ejus projeetum in itinere; asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver.