CHAPITRE VIII
1. Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filicm, dicens : Surge, vade, tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
2. Quœ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei ; et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.
3. Cum que finiti essent anni septem, revei*sa est mulier de terra Philisthiim, et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et pro agris suis.
4. Rex autem loquebatur cum Giezi, puero viri Dei, dicens : Narra mihi omnia magnalia quae fecit Eliseus.
5. Cumque ille narraret régi quomodo mortuum suscitasset , apparuit mulier cujus vivificaverat filium, damans ad regem pro domo sua et pro agris suis.
Dixitque Giezi : Domine mi rex, hsec est mulier, et hic est filius ejus, quem suscitavit Eliseus.
6. Et interrogavit rex mulierem , quae naiTavit ei. Deditque ei rex eunuchum unum , dicens : Restitue ei omnia quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die qua reUquit terram usque ad praesens.