execratio autem peccatori cultura Dei
33. Fili , concupiscens sapientiam , conserva justitiam, et Deus praebebit illam tibi.
34. Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi,
' 35. fides et mansuetudo, et adimplebit thesauros illius.
36. Ne sis incredibilis timori Domini, et ne accesseris ad illum duplici corde.
37. Ne fueris hypocrita in conspectu hominum, et non scandalizeris in labiis tuis.
38. Attende in illis, ne forte cadas. et adducas animae tuse inhonorationem ,
39. et revelet Deus absconsa tua, et in medio synagogse elidat te,
40. quoniam accessisti maligne ad Dominum, et cor tuum plénum est dolo et fallacia.