‹ La Sainte Bible (volume 4)Chapitre 567 sur 938 · CHAPITRE LXll · texte numérisé non relu

CHAPITRE LXll

1. Propter Sion non tacebo, et propter Jérusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et ealvator 6 jus ut lampas accendatur.

2. Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.

3. Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.

4. Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolaîa ; sed vocaberis Voluntas mea in ea , et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.

5. Habitabit enim juvenis cum virgine , et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.

Page 1