Dixit quoque Dominus ad Moysen
26. Tollite summam eorum qiue capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eléazar sacerdos , et principes vulgi ;
27. dividesqueex aequo prœdam, inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
28. Et separabis partem Domino ab hi-s qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tara ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus ,
29. et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitise Domini sunt.
30. Ex média quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
31. Feceruntque Moyses et Eléazar, sicut praeceperat Dominus.
32. Fuit autem prseda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuagintaquinque millia,