Et nec sic quidem credidisti I >o
ni ino Deo vestro,
33. qui prsecessit vos in via, et metatus est locuni in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
34. Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :
35. Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimae terrain bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
36. praeter Caleb, filium Jephone;ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terrain quam calcavit, et filius ejus, quia secutus est Dominum.
37. Nec miranda indignatio in populum, cura mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc;
38. sed Josue, filius Nun, minister tuus, ipse intrabit pro te. Hune exhortare et robora , et ipse sorte terram dividet Israeli.
39. Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur ; et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
40. Vos autem, revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
41. Et respondistis mihi : Pcccayimus Domino; ascendemus et pugnabimus, sicut prœcepit Dominus Deus noster.
Cumque instructi armis pergeretis in montera ,