Sex diebus operaberis, et faciès omnia opéra tua
14. Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non faciès in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas; ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
15. Mémento quod et ipse servieris in iEgypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati.
16. Honora patrem tuum et matrem , sicut praecepit tibi Dominus Deus tutu», ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra quani Dominus Deus tuus daUirus est tibi.