‹ La Sainte BibleChapitre 177 sur 1331 · Isaac sema ensuite en ce pays -là · texte numérisé non relu

Isaac sema ensuite en ce pays -là

Ne descendas in iEgyptum, sed quiesco in terra quain dixero tibi.

3. Et peregrinare in ea, eroque tecum, et benedicam tibi; tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

4. Et multiplicabo semen tuum sieuf stellas cœli ; daboque posteris tuis universas regiones has, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae ,

5. Eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et ceremonias legesque servaverit.

G. Mansit itaque Isaac in Geraris.

7. Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est. Timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

8. Cumque pertransissent diesplurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimélech rex Palaestinorum per fenestram , vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.

9. Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit; cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit : Timui ne morerer propter eam.

10. Dixitque Abimélech : Quare imposuisti nobis? Potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Prœcepitque omni populo, dicens :

Page 1