Ascendit autem ex illo loco in Bersabée
24. Ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui; noli timere, quia ego tecum sum; benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meurn Abraham.
25. Itaque œdificavit ibi altare ; et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, prœcepitque servis suis ut foderent puteum.
26. Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimélech, et Ochozath amicus illins, et Phicol dux militum,
27. Locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?
28. Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus :
Sit juramentum inter nos, et ineamus f œdus ,
29. Ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorurn attigimus, nec fecimus quod te lsederet; sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.