Videns autem tilios ejus, dixit ad eum : Qui sunt isti
9. Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
10. Oculi enim Israël caligabant pr«j nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se deosculatus, et circumplexus eos,
11. Dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo ; insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
12. Cuinque tulisset eos Joseph de gremio patris , adora vit promis in terram.
13. Et posuit Ephraim ad dexterani suam, id est, ad siuistram Israël; Manassen vero in siuistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum ;
14. Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris ; sinistram autem super caput Manassé, qui major natu erat, commutans manus.
15. Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac, Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in prœsentem diem;