Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane
20. Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere cœpit vermibus, atque computruit; et iratus est contra eos Moyses.
21. Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendura; cumque incaluisset sol, liquefiebat.
22. In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines. Venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi ,
23. Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras ; quodcumque operandum est facite, et qure coquenda sunt coquite ; quidquid autem reliquum f uerit, reponite usque in mane.
24. Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
25. Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini ; non invenietur hodie in agro.
26. Sex diebus colligite ; in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.