‹ La Sainte BibleChapitre 450 sur 1331 · Àt ille: Non bonam, inquit, rem facis · texte numérisé non relu

Àt ille: Non bonam, inquit, rem facis

18. Stulto labore consumeris, et tu, et populus iste qui tecum est; ultra vires tuas est negotium, solus illud non poteris sustinere.

19. Sed audi verba mea atqiie consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in lus quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum,

20. Ostendasque populo ceremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.

21. Provide autem de omni plèbe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,

22. Qui judicent populum omni tempore; quidquid autem majus fuerit, référant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent; leviusque sit tibi, parti to in alios onere.

23. Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et prsecepta ejus poteris sustentare ; et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.

24. Quibus auditis, Moyses fecit omnia quse ille suggesserat.

Page 1