‹ La Sainte BibleChapitre 493 sur 1331 · Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum · texte numérisé non relu

Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum

9. Juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :

10. Arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos; latitudo, cubitum et dimidium; altitudo, cubitum similiter ac semissem.

11. Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris ; faciesque supra , coronam auream per circuitum ;

12. Et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos ; duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.

13. Faciès quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro;

14. Inducesque per circulos qui sunt in arcse lateribus, ut portetur in eis;

15. Qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis.

Page 1