Qui ait : Ostende mihi gloriam tuarn
19. Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te ; et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
20. Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam ; non enim videbit me homo, et vivet.
21. Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram;
22. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrse, et protegam dextera mea, donec transeam;
23. Tollamque manum meam, et videbis posteriora mea ; faciem autem meam videre non poteris.