CHAPITRE XXXIX
1. De hyacintho vero et purpura, verrniculo ac bysso, fecit vestes, quib us indueretur Aaron quaudo ministrabat in Banctis, sicut prœcepit Dominus Moysi.
2. Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
3. Opère polymitario ; inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum Bubtegmine.
4. Duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum ;
5. Et balteum ex eisdem coloribus, aient prœceperat Dominus Moysi.
6. Para vit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria, nominibus filiorum Israël;
7. Posuitque eos in lateribus superhurneralis, in monimentum filiorum Israël, sicut prseceperat Dominus Moysi.
8. Fecit et rationale opère polymito juxta opus superhumeralis , ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta ;