De peur qu'ils ne portent la peine
8. Morticinum et captum a bestia mm comedent, nec polluentur iu eis.Ego sum Dominus.
9. Custodiant prsecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
10. Omnis alienigena non comedet de sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis ;
11. Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, hi comedent ex eis.
12. Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificala sunt, et de primitiis non vescetur ;
13. Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui, sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
14. Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sauctuarium.
15. Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quse offerunt Domino,