ac separabis de medio filiorum Israël , ut sint mei
15. et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Dornini, quoniam dono donati sunt mihi a liliis Israël.
16. Pro primogenîtis quœ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos;
17. mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël , tara ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra zEgypti, sanctificavi eos mihi ;
18. et tuli levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,
19. tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
20. Feceruntque Moyses et Aaron, et omnis multitudo filiorum Israël, super levitis quse prseceperat Dominus Moysi ;
21. purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua ; elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
22. ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut prseceperat Dominus Moysi de levitis, ita factura est.