LA VIE DE SAINTE MARGUERITE
d'après la légende dorée (Voir page 24)
« DE SANCTA MARGARETHA.
« Margaretha dicitur a quadam preciosa gemma que margarita vocatur ; que gemma est candida, parva et virtuosa. Sic beata Margaretha fuit candida per virginitatem, parva per humilitatem, virtuosa per miraculorum operationem. Virtus autem hujus lapidis dicitur esse contra sanguinis efïusionem, contra cordis passionem, et ad spiritus confortationem. Sic beata Margaretha habuit virtutem contra effusionem sui sanguinis per constantiam, quia in suo martirio constantissima extitit ; contra cordis passionem, id est demonis temptationem, per victoriam, quia ipsa diabolum superavit ; ad spiritus confortationem per doctrinam, quia per suam doctrinam multorum animos confortavit, et ad fidem Christi convertit. Cujus legendam Theotinus, vir eruditus, scripsit.
« Margaretha, de civitate Antiochie, filia fuit Theodosii, gentilium patriarche. Hec nutrici traditur ; et, ad adultam etatem veniens, baptisatur ; et propter hoc exosa patri plurimum habebatur. Quadam igitur die, dum jam annum XV attigisset, et cum aliis virginibus oves nutricis custodiret, prefectus Olibrius, inde transitum faciens, et puellam tam speciosam considerans, mox in ejus amore exarsit. Et pueros ad eam concitus missit, dicens : « Ite, et eam com- « prehendite, ut, si hbera est, eam mihi in uxorem accipiam ; « si ancilla est, eam mihi in concubinam habeam. » Cum ergo ejus fuisset conspectui presentata, eam de génère suo, ac nomine et rehgione requisivit. Illa autem respondit se génère nobilem, nomine Margaretham, ac rehgione christianam. Cui prefectus : « Duo prima tibi recte conveniunt, « quia nobihs haberis, et pulcerriraa margarita comprobaris ; « sed tertium tibi non convenit, ut puella tam pulcra et « nobihs Deum habeat crucifixum. » Cui iha : « Unde scis Christum fuisse crucifixum ? » Et ihe : « Ex hbris christia- «norum. » Cui Margaretha : « Cum igitur legatur pena « Christi et gloria, que verecundia est vestra, ut unum cre- « datis et alterum denegatis ? » Cum autem Margaretha eum sponte crucifixuifi fuisse pro redemptione nostra assereret, sed nunc eum in eternum vivere affirmaret, iratus prefectus eam in carcerem mitti jussit. Sequenti autem die, eam ad se vocari fecit, eique dixit : « Vana pueha, miserere pul- « critudinis tue, et deos nostros adora, ut tibi bene fiât. » Cui illa : « Illum adoro quem terra contremiscit, mare formidat, «et omnes créature timent. » Cui prefectus :« Nisi mihi «consentias, corpus tuum faciam laniari.» Cui Margaretha : « Christus in mortem semetipsum pro me tradidit, et ideo « pro Christo mori desidero. » Tune prefectus jussit eam in
eculeum suspendi ; et tam crudeliter primo virgis, deinde pectinibus ferreis usque ad nudationem ossium laniari, quam sanguis de ejus corpore tanquam de fonte purissimo emanavit. Flebant autem qui ibi aderant, et dicebant : «; O « Margaretha, vere de te dolemus, quia corpus tuum tam « crudeliter laniari conspicimus. O qualem amisisti pulcritu- « dinem propter tuam incredulitatem ! Tantum nunc saltem «crede, ut vivas.»Quibusilla : « O mali consiliarii,recedite « et abite. Hec carnis cruciatio est anime salvatio. » Dixitque ad prefectum : « Impudens canis et insatiabilis leo, in car- «nem potestatem habes, sed animam Christus réservât. » Prefectus autem faciem clamide operiebat, nec tantam sanguinis efFusionem videre poterat. Deinde eam deponi fecit, et eam in carcerem recludi jussit, et mira ibi claritas fulsit. Ubi dum esset, oravit Dominum ut inimicum qui secum pugnat sibi visibiliter demonstraret. Et ecce draco immanissimus ibidem apparuit. Qui dum eam devoraturus impeteret, signum crucis edidit, et ille evanuit. Vel, ut alibi legitur, os super caput ejus ponens, et linguam super calcaneum porrigens, eam protinus deglutivit. Sed dum eam absorbere vellet, signo crucis se munivit, et ideo traco virtute crucis crepuit, et virgo illesa exivit. Istud autem quod dicitur, de draconis devoratione et ipsius crepatione, apocrifum et frivolum reputatur. Diabolus iterum, ut eam decipere posset, in speciem hominis se mutavit. Quem videns, in orationem se dédit ; et dum surrexisset, diabolus ad eam accessit, et manum tenens, dixit : « Sufficiant tibi que « fecisti jam nunc ; cessa de mea persona. » Illa autem eum per caput apprehendit, et sub se ad terram dejecit, et super cervicem ejus dextrum pedem posuit, et dixit : « Sternere» « superbe démon, sub pedibus femine. » Démon autem cla-
mabat : « O beata Margaretha, superatus sum. Si juvenis « me vinceret, non curarem ; ecce a tenera puella superatus « sum, et inde plus doleo, quia pater tuus et mater tua amici « mei fuerunt. » Illa virgo eum coegit ut diceret cur venisset ; qui se venisse ait ut sibi consuleret quod monitis presidis obediret. Coegit quoque ut diceret cur christianos tam multipliciter temptaret. Oui respondit naturale odium sibi esse contra viros virtuosos ; et quamvis sepe ab eis repellatur, tamen desiderio seducendi ipse infestus existit ; et quia invidet homini de felicitate quam ipse amisit, quamvis eam recuperare non possit, ipsam tamen aliis auferre contendit. Addiditque quod Salomon infinitam demonum multitudinem in quodam vase inclusit. Post mortem suam cum de illo vase demones ignem mitterent, et homines ibidem magnum esse thesaurum putarent, vas confregerunt, et demones exeuntes aerem impleverunt. His dictis, virgo pedem subleva vit et dixit : « Fuge , miser ! » Et démon statim evanuit. Secura igitur efficitur, quia que principem vicerat ministrum procul dubio superaret. Sequenti igitur die, convenientibus populis, judici presentatur ; et sacrificare contemnens exuitur, corpusque facibus ardentibus comburitur, ita ut cuncti mirarentur quod tam tenera puella tôt posset tormenta sustinere. Deinde in vase magno pleno aqua ipsam ligare et poni fecit, ut ex penarum commutatione cresceret vis doloris. Sed subito terra concutitur, et cunctis videntibus virgo illesa egreditur. Tune quinque millia virorum crediderunt, et pro nomine Christi capitalem sententiam acceperunt. Prefectus autem timens ne alii converterentur, concitus beatam Margaretham decollari precepit. Illa autem, impetrato orandi spacio, pro se et suis persecutoribus, nec non et pro ejus memoriam agentibus et
se invocantibus, dévote oravit ; addens ut quecunque in partu periclitans se invocaret, illesam prolem emitteret. Factaque est vox de celo quod in suis se noverit petitionibus exauditam. Surgensque ab oratione, dixit spiculatori : « Frater, toile gladium tuum et percute me. » Qui percutiens cap ut ejus uno ictu abstulit ; et sic martirii coronam suscepit. Passa est autem xiij kalendarum Augusti, ut in ejus hystoria invenitur. Alibi legitur quod iij idus Julii. De hac sancta virgine sic dicit quidam sanctus : « Beata Margaretha fuit timoris Dei plena, justicia predita, religione compta, compunctione perfusa, honestate laudabilis, patientia singularis ; nihilque in ea contrarium religioni christiane inveniebatur : odiosa patri suo, dilecta Domino Jhesu Christo (i). »
(i) Legenda Sanctomm, in-folio, Bàle, Nicolas Kesler, i486; leg. Lxxxviii.