AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Pastor aeternus et episcopus animarum nostrarum , ut salutiferum redemptionis suae opus perenne redderet, sanctam aedificare Ecclesiam decrevit, in qua veluti in domo Dei viventis fidèles omnes unius fidei et charitatis ^anculo continerentur. Quapropter, priusquam clarifica* retur, rogavit Patrem non pro Apostolis tantum, sed et pro eis, qui credituri erant per verbum eorum in ipsum, ut omnes unum essent, sicut ipse Filins et Pater unum ^unt ^ Quemadmo* dum igitur Apostolos, quos sibi de mundo elegerat, misit, sicut ipse missus erat a Pâtre : ita in Ecclesia sua Pastores et Doctores usque ad consummationem saeculi esse voluit. Ut vero Episcopatus ipse unus et indivisus esset , et per
^ Cf. Joan., xvn, 4, 20, sq.
byGoogk