‹ Lamennais et le Saint - SiegeChapitre 40 sur 59 · B. CARDINAL PACCA · texte numérisé non relu

B. CARDINAL PACCA

Benevent, 27 octobre iS3a.

1 D apres 1 original. Arch. Vat. Dossier Lamennais. - D apres la minute. Arch. Vat. Dossier L

PIECES JUSTIFICATIVES jOJ

BREF A Msr D ASTROS 1

(8 mai i833).

VtNERABIUS FRATER, SALUTEM ET APOSTOLICAM BKNEDICTIONEM

Litteras quas una cum nonnullis ex venerabilibus Fratribus istius regni Episcopis die 22 aprilis anno superiori dedisti, ac per venerabilern Fratrem nostrum Emmanualem cardinalem Episcopum Tusculanum Poenitentiarium majorem nobis adterendas curasti, animo perlegimus benevolo. Novum quippe ibidem et illustre testimonium nacti sumus pastoralis zeli, et fidei atque observantiae in hanc Apostolicam Sedem, quibus te, collegasque tuos mirifice affectos apprime jam noveramus. Illae porro traditae fuerunt nobis in earn curam cogitationemque jamdiu incumbentibus, ut ex more institutoque sanctae hujus Sedis, illo habito, juxta Zozimi pontificis verba, pondere examinis, quod ipsa rei natura desiderabat, omnes Ecclesiae filios opportune edoceremus, quidnam de tristissimo illo argumento, de quo et in eadem epistola agebatur, sit ex sacrarum Scripturarura, sanctiorisque traditionis disciplina praedicandum. Memores enim ex praedecessoris nostri Leonis Magni monitu, tenuitatem nostram Ecclesix prsesidere sub illius nomine cujus fides errores quoslibet impugnat probe intelligiraus, id nobis speciatim commissum esse, ut omnes conaius nostros causis impendamus in quibus universalis Ecclesise salus possit infestari. Id nos, Deo bene juvante, atque auspice imprimis Virgine sanctissima, fidenter peregimus, datis solemni Assumptions ipsius die ad catholici orbis Antistites encyclicis litteris. quibus sanain, et quam sequi unice fas sit, doctrinam pro nostri officii munere protulimus. Dedit voci nostras vocem virtutis Pater luminum, in quern spemomnem conjeceramus : casque alacriter, religiose, studioseque ubique receptas fuisse, gratnlabundi testati sunt et sacrorum Antistites, et viri ex universis ordinibus commendatiores. Imo auctores ipsi fautoresque consiliorum, de quibus praecipue querebamur, ad quos mittendas eas litteras curavimus, publice denuntiarunt se ab incoeptis illico cessasse, no

1 D apres la brochure publiee par Monseigneur d Aslros et intitule e : Censure de cinquante-six propositions, etc., Toulouso i835.

voluutati nostrae obsisterent. Quae quidem declaratio earn illico nobis spem indidit, sincere ipsos, plene, absolute, omnique depulsa ambiguitate judicio nostro paruisse, idquc luculentioribus quoque monumenlis fore in posterum testaturos ea fide, qua se erga Christ! vicarium incensos toties disertissime professi aunt. Haec sane perjucunda spes animum nostrum in summa temporuni difficultate pro rei sacrae incolumitate sollicitum erexerat : at dolorem adhuc injiciunt, qua? etiam nunc perferuntur in vulgus. Humilibus proinde precibus oculos manusque ad auctorem et consummatorem fidei JESUM attollimus, ut praebente ipso omnibus cor docile, ortos in Ecclesia strepitus, ut verbis S. Crelestini poutificis utaniur, compresses tandem pacalissima ratione fuisse gratulemur. Communia in tantum firiem vota, consilia, et studia ingeminet cum aliis istius regni spectatissimis religionis zelo Episcopib, quos singular! benevolentiae afFectu complectirnur, fraternitas tua, cui dum hanc rescribimus Epistolam nostrae in te voluntatis testem, ccelestia quaeque dona adprecamur, atque Apostolicam benedictionem peramanter impertimur.

Datum Roma5, apud sanctum Petrum, die VIII Maii anni MDCCCXXXIII, pontificatus nostri anno III.

Page 1