‹ Lazare de BaïfChapitre 73 sur 79 · Le cardinal Jean de Lorraine · texte numérisé non relu

Le cardinal Jean de Lorraine

xal rcepl toùtouç Id^ouSaxoTec, "Eppcaao xal eÙTu^ei 7raT£p. *Ev t<}> AouySouv(j> voêe[/.êplov toitt, çOivovtoç.

(BtW. Fa*., La*., 4103, ff. 89-90.)

N° II (voir page 47).

Dionysius Graecus Episcopus Zienemis et Firmiensis Lazaro Bayf, clarissimo et facundissimo Christianissimi Régis Oratori ad Illustrimmum Dominium Venetum, S. P. D.

Olim fama et nomine tantum, nunc re etiam novi penitus ac perspexi, te virum undecumque laudatissimum graecis lit— teris (ut jam de latinis taceam) tam vehementer oblectari, ut nemo unquam vehementius. Argumento vero est quod ut primum me Graecum esse natione intellexisti, eo me vultu, ea fronte salutasti atque excepisti, quo solet amicissimus amicissimum, statimque an volumen aliquod ex Graecis eruditum, quo Latini careant,domi haberem interrogasti, cupiens et ipse, si quod hujusmodi opus mihi esset, videre, légère, atque aliquandiu [eo] frui, ut qui graecarum litterarum cupidissimus ; semper enim est aliquid quod addiscamus, et, quo quisque plura addiscit, eo sibi paliciora scire videtur, quia plura semper addiscenda reperit. Ceterum quam sis etiam graeca litteratura praeditus profecto neminem latet; nam virtus, quum per se clara sit ac nobilis, in obscuro diû [se] latere non patitur, sed erumpit statim ac in publicum prodit, ceu sol, jubar fulgentissimum, aliquod sydus. Quarelibellum, de quo Excellentiae tuae superioribus diebus mentionem feci, nunc libenti animo exhibeo ac dedico. Est autem munus hoc volumen haudquaquam spernendum, in quo quidem de Processione spiritiAS sancti agitur, idque multis Sanctae Scripturae et sanctorum

Patrum authoritatibus, quas omneis author, quisquis ille fuerit, undequaque excerpsit et in unum congessit volumen, apes imitatus quae varios ex pratis virentibus flores excerpunt, ac mox ipsa mella conficiunt. Accipe igitur, Orator clarissime, munusculum hoc nostrum eo animo quo ipse offero, sitque, obsecro, loco pignoris observantiae simul et amoris erga te mei perpetui ac sempiterni. Vale.

Venetiis, ex aede Sancti Sebastiani, die XVIII septembris MDXXXUI.

(B. N., Mss, Grecs, 1305.)

N 00 III et IV (voir page 52).

Clarmimo viro D. Petro Bembo\

Patavij.

Nos vero, vir clarissime, cum tibi plurimum debere et fatemur et agnoscimus, tum etiam illi tuo collegae Jacobo Sadoleto, qui fortassis in causa fuit ut tu, cum ad illum velerem amicum Dialogos tuos perla tum iri cuperes, neque id ipsum commodius hoc tempore quam per nos expediri posse videres, nostram operam tam eximia statim non solum constituta, sed etiam praerogata mercede ad id praestandum conduceres. Quo sane nomine illi privatim gratias agam ; tibi autem polliceor ac recipio id quod postulas, primo quoque tempore me curaturum omniaque secundum legem conductionis sedulo facturum et, si quîd in ea praetermissum sit, id nos etiam ex bono et aequo praestaturos. Quod porro scribis ipsos Dialogos partim a te juvene, partim etiam adolescente conscriptos, id vero, ut tibi plane dicam quod sentio, nobis permirum visum est. Ea enim verborum gravita te et copia sunt, ut eorum sermo nobis

senior, ut ita dicam, visus sit quam aetas il la tua ferebat, neque solum senior, sed etiam ornatior et elegantior, quam ut paucorum vel annorum vel libellorum esse videri possit. Nihil igitur est, quod de nostro Yestiario ad illos ornandos sumere vel possim, vel debeam cui quidem ipsi non solum ornatus deest, verum etiam multa alia, quae in synthesi beati bominis inesse soient. Sed nos quae potuimus pannosa ac lacera praestitimus magis ut pallatam 1 turbam a frigoribus et calore tutaremur quam ut bominibus evreta* trabeas et praetextas tunicasque lati clavi texere videremur. Vale. Quinto decimo cal. iulij. M. D. XXX. Venetijs.

Tuus ex animo Lazarus Baifius.

(Bibl. Barb$r. f XXXI, 43, fol. 192.)

Al suo R" 10 Momignor Pietro Bembo in Porcia,

Patavij .

Vides quam diligenter mandatum tuum curarim. Libellus tuus ad episcopum Carpent. perlatus est, nostroque jussu atque cura féliciter illi redditus, non mimus gratus, opinor, quam soient ea omnia quae ab amicissimis proficiscuntur. Nec illi ipsi defuit, ut video, in quo remuneraretur te munere quam simillimo; (/.e)iTaç enim suas in Psalmum nonagesimum tertium tibi muneri misit. Quin etiam nobis volumen alterum, vecturae nomine quam te et auctore et conductàre exercemus, persolvit vectigal mediusfidius non minus gratum mihi quam si a Rege inaurarer. Quid enim optatius mihi homini minime omnium cupido neque a liberalioribus literis abhorrenli potuit

Page 1