‹ Le bibliographe moderne: courrier international des archives et des bibliothèques (volume 4)Chapitre 29 sur 68 · Toutes les copies portent suscepta · texte numérisé non relu

Toutes les copies portent suscepta

esse decernimus, ut eorum devocioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint, nisi forte excommunicati vel nominatim interdictli sint, nullus obsistat ; missas autem seu staciones puplicas in ipsis locis preter abbatis el fratrum voluntatem fieri prohibemus, ne in servorum Dei secessibus popularibus occasio prebeatur ulla conventibus ; sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colilis sive de nutrimentis vestrorum animalium, nullus a vobis decimas exigere presumat ; liceat quoque vobis clericos et laycos a seculo fungientes liberos et absolutos ad conversacionem veslram recipere el eos absque contradictione aliqua retinere. Cum autem generale interdiclum fuerit, liceat vobis, clausis januis, excommunicatis et interdictis exclusis, non pulsatis campanis, suppressa voce, divina officia celebrare. Itemque presencium auctorilale mandamus ut liceat vos in aliis ecclesiis ad populum | loqui el predicare et, quocumque interdicto leneatur, vobis presentibus, semel in anno signa pulsare et divina mistleria celebrare, expulsis excommunicatlis, ut per vestram predicacionem et doctrinam a populo vestre prefate ecclesie beneficia transmittantur. Crisma 2? vero, oleum sancium, consecraciones ecclesiarum seu altarium ordinaciones canonicorum vel clericorum, qui ad sacros ordines fuerint promovendi, a quocumque maluerilis catholico recipiatis episcopo. Adjicimus eciam ut nulli episcoporum facullas sit, absque licencia Romani Pontificis, loca vestra vel canonicos seu clericos aut fratres inibi commorantes interdictioni vel excommunicacioni subicere aut aliquam potestatem vel molestiam exercere. Obeunte vero te, nuncejusdem laci abbate, vel luorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subrepcionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum Dei timorem et beati Augustini regulam, providerint eligendum et [ab; Apostolice Sedis pontifice benedicendum. Hoc quoque presenti capitulo subjungimus ut idem monasterium ejusque possessiones et canonici cum clericis et

Page 1