E. Chrisma
conversis ab omni seculari servicio 1 sint exempti et infestacione securi omnique gravamine mundane oppressionis remoti, ut in sancle religionis observancia seduli maneant et quieli, nec ulli alii nisi Romane et Apostolice Sedi, cujus juris sunt proprie, aliqua teneantur occasione subjecli. Ad hec, stationes quas patriarcha cum processionibus apud prefalam ecclesiam Montis Syon facere consuevit, unam videlicet in Cena Domini, ubi sanctum chrisma conficitur, eo quod Christus cum suis discipulis cenavit et ibidem pedes lavit eorum ; aliam vero in Penthecoste, cum festum Sancti Spiritus celebratur ideo quod per aposlolos ibidem festum Sancti Spiritus primo fuit celebratum, Spiritu Sancto super eos descendente ; atque aliam in Assumplione Virginis, quando Dei Genitrix in celum fuit inde assumpta, ut Sanctorum tradunt ystorie, auctoritate vobis apostolica confirmamus, ila tamen ut, preler consuetudines quas venerabilis antiquitas introduxit, nullum eidem ecclesie de novo valeal gravamen inponi : Nam si ipse patriarcha, preter quod dictum est, ad vestram ecclesiam veneril, cathedra sibi non erigatur, el, si ibi comedere voluerit, mensa sibi non paretur. Addentes quoque, indulgemus ut ad procuracionis exhibicionem vel cujuslibet subsidii vos seu priores aut rectores vel fratres prioratuum, ecclesiarum aut membrorum vestrorum archiepiscopis, episcopis, ordinariis seu legatis aut quibusvis nunciis Sedis Apostlolice vel aliis quibuscunque personis minime teneamini nec ad id compelli possilis sine speciali mandato Sedis ejusdem faciente plenam de verbo ad verbumet expressam de indulto hujusmodi mencionem. Ad hanc obedienciam et devocionem vestram quam circa sacrosanctam Romanam ecclesiam et specialilter erga personam nostram geritis attendentes et quod monasterium vestrum specialiler ad jurisdicionem beali Petri et provisionem nostram pertineat nichilominus considerantes, Libi, fili abba, tuisque successoribus usum mitre el anuli auctoritate apostolica indulgemus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat supradictum monasterium temere perlurbare aul ejus possessiones auferre vel ablatas reti-