II. OFFICE DU CŒUR DE JÉSUS
Jérusalem : exalta, noli timere. Die civitatibus Juda : Ecce Deus vester. Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur. Ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo. Sicut pastor gregem suum pascet : in brachio suo congegabit agnos, et in sinu suo levabit, fœtas ipse porta bit.
Lectio n. {Cap. xlvi).
Audits me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël, qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva. Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo : ego feci, et ego feram : ego portabo et salvabo. Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei : annuntians ab exordio novissimum, et ab initio, quae necdum facta sunt, dicens : Gonsilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet. Vocans ab oriente avéra, et de terra longinqua virum voluutatis meaî.
Lectio m. {Cap. lxvi).
Laetamini cum Jérusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam : gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis sui>er eam, ut sugatis, et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus. Quia haec dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis. Ad ubera portabimîni, et super genua blandientur vobis. Quomodo si oui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jérusalem consolabimini. Videbitis, et gaudebit cor vestrum.
In secundo Nocturno.
De Sermone sancti Bonaventurœ Episcopi.
{De stimulo Amoris. Parte n. Cap. vni). Lectio IV Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est. 0 mira et inaestimabilis virtus amoris ! Deum inclinât ad terram, hominem élevât ad cœlum : Deum et hominem simul conglutinat ad gloriam. Deum facit hominem, et hominem facit Deum ; temporalem facit aeternum : immortalem occidit ; mortalem immortalem facit ; et imum excelsum constituit ; inimicum facit amicum, servum facit filium,
et abominabile facit gloriosum ; frigida facit ignea ; obscura facit clara ; dura facit liquida. Nam anima mea 11quefacta est.
Lectio V 0 .^jnor, quid tibi retribuam, qui me fecisti divinum ? Vivo ego, jam non ego, vivit autem in me Christus. Inenarrabilis est virtus tua, o amor, qui lutum in Deum transfiguras. Quid te potenlius ? quid dulcius ? quid jucundius ? quid nobilius, qui terram transmutas in cselum, et me unum cum dilecto meo facis ? 0 felix amor, qui nos languidos sponsi nostri amplexibus sustentari facis ! O desiderabilis amor, qui summis deliciis caelestes inebrias amantes ! Sed si liquefacta es ad verbum ejus, o anima mea, quomodo non consumeris, cum intras per vulnera, et pervenis ad Cor ejus.
Lectio VI De Sermone sancti Bernardini Senensis.
De Pass. Dom. Serm. li. (Parle n. art. i) Cum Jésus penderet in Cruce, igné nostrae dilectionis ardebat, et nudus sicut ebrivis crapulalus a vino, tractabat salubria verba \itae, secundurn quod ipse praedixerat. Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona. Quis namque convenientius bonus homo dici potest, quam ipse Christus, cum scriptum sit : Nemo bonus, nisi solus Deus ? Ipse nimirum de bono thesauro cordis sui, qui est amor, licet semper protulerit bona. oplima tamen effudit, cum ex amore nostro pendebat in cruce. Ibi enim ostendit Cor suum esse fornacem ardentissimae caritatis ad inflammandum et incendendum orbcm universum. Unde tune protulit septem sacratissima et ardentissima verba, quasi septem inflammatos et inflammantes amores. Primus enim inflammans amor, fuit mirae remissionis ; secundus, mirae donationis ; tertius, mirae confœderationis ; quartùs, mirœ derelictionis ; quintus, mirae attractionis ; sextus, mirœ consummationis ; septimus, miras reductionis.
In tertio Nocturno
Lectio sancti Evangelii secundurn Joannem. Lectio VII In illo terapore : Dixit Jésus discipulis suis : Sicut di-