II. OFFICE DU CŒUR DE JÉSUS
lexit me Pater, et ego dilexi vos : manete in dilectione mea. Et reliqua.
De Homilia sancti Cyrilli, Episcopi Alexandrini. Textus itaque propositus juxta praedictum sensum, divinis discipulorum capitibus convenit. Si vero haec verba ad omnes transeunt, ut omnibus sic dici credamus : Hoc est proeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ingens certe cunctis cura adhibenda est, et studium. Nam si omnium Salvatoris nostri mandatorum consummationem dilectio fratrum continet et operatur, quomodo non valde admirandus est, qui hanc sincère et inculpate colit, quae ceterarum omnium virtutum origo et caput est ? Haec enim fratrum dilectio alterum immédiate locum post Dei dileclionem obtinet : nempe universa erga Deum pietas, in hoc uno verbo quodammodo comprehenditur : Diliges proximum tuum sicut teipsum,
Lectio vin Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis. Jam non dicam vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus ejus : vos autem dixi amicos, quia omnia quffcumque audivi a Pâtre meo nota feci vobis. Amicitiam suam futuris opponit periculis, ut ejus magnitudine atque gloria, nihil penitus pericula videantur. Dulces enim admodum labores sunt Deum amantibus, cxim merces proxima et copiosa proponitur.
Lectio IX. Homil. Vigil. ; alias sequens. Lectio IX
Quid autem majus, quid illustrius, quam Christi amicum et esse et appellari ? Excedit heec certe dignitas naturae humanae tei-minos. Omnia enim serviunt Creatori, ut ait Psalmista, nec quidquam est quod jugo servitutis ejus non subjiciatur. Quod cum ita sit, ad supernaturalem gloriam servantes mandata sua Dominus erigit. non servos, sed amicos appellans, et ut amicos in omnibus tractans. Magna et splendida ista praemia sunt.
Te Deum.
Litanies du B. Jean Eudes en rhonneur du Cœur de Jésus
Kyrie eleison
Ghriste eleison.
Kyrie eleison.
Jesu, audi nos.
Jesu, exaudi nos.
Pater de cœlis Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus sancte Deus, miserere nobis.
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.
Cor Jesu divinissimum, miserere nobis.
Cor Jesu amantissimum,
CoT Jesu mitissimum,
Cor Jesu humillimum,
Cor Jesu misericx>rdissimuin,
Cor Jesu fidelissimum.
Cor Jesu, cor Patris aeterni.
Cor Jesu, origo Spiritus sancti.
Cor Jesu, plénitude Divinitatis,
Cor Jesu, sanctuarium Trinitatis,
Cor Jesu, thronus divinaî Voluntatis,
Cor Jesu, Cor Virginis Matris,
Cor Jesu adorabile,
Cor Jesu amabile,
Cor Jesu admirabile,
Cor Jesu incomparabile,
Cor Jesu, fornax amoris,
Cor Jesu, miraculum caritatis,