‹ Le bienheureux Jean Eudes et le culte public du Cœur de JésusChapitre 99 sur 120 · OFFICE DU CŒUR DE JÉSUS · texte numérisé non relu

OFFICE DU CŒUR DE JÉSUS

DIE XXI OCTOBRIS secunda die infra octavam.

In secundo Nocturno.

De Sermone sancti Bonaventurœ Episcopi Lectio IV.

Hoc igitur Corde tuo, et meo, dulcissime Jesu, invenlo, orabo te Deum meum. Admitte taiitum in sacrarium exauditionis tuae preces meas. Imo me totuni trahe in Cor tuuin. Licet enim tortuositas peccatorum nieorum impediat me, tamen quia Cor tuum incomprehensibili caritate dilatatum est et ampliatum, et quia tu solus potes facere mundum de immundo conceptum semine, omnium speciosissime Jesu, amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me : ut purificatus per te, ad te purissimum possim accedere, et in Corde tuo omnibus diebus vitae meœ merear habitare : et ut videre simul semper, et facere tuam valeam voluntatem.

Lectio V Ad hoc enim perforatum est latus tuum, ut nobis patescat introitus. Ad hoc vulneratum est Cor tuum, ut in illo et in te ab exterioribus perturbation ibus absoluti habitare possimi'.s. Propterea etiam vulneratum est, ut per vulnus visibile vulnus amoris invisibile videamus. Quomodo hic ardor melius ostendi potest, nisi quod non solum corpus, verum etiam ipsum Cor, lancea vulnerari permisit ? Garnale ergo vulnus vulnus spirituale ostendit. Et hoc fortasse innuit ipsa auctorilas praelibata, in qua bis positum est, vulnerasti. Utriusque enim vulneris ipsa soror et sponsa causa est, ac si sponsus aperte diceret : Quia zelo amoris tui vulnerasti me, lancea quoque militis vulneratus sum. Quis enim cor suum palo vulnerari permitteret, nisi prius amoris illius vulnus percepisset ?

Lectio VI Dixit ergo : Vulnerasti Cor meum, soror mea, sponsa, vulnerasti Cor meum. Tanquam dicat : quia summe te diligo ut sponsam. caste vit sororem, vulneratum est Cor meum propter te. Quis illud Cor tarn vulneratum non diligat ? Quis tara amantem non redamet ? Quis tam castum non amplectatur ? Diligit profecto vulneratum quae

nimio illius amore vulneraU proclamât : Vulnerata caritate ego sum. Numquid non redamat sponsum amantem, quae dicit : Nuntiate dilecto quia amore langueo ? Fraterno se amantem amore complectitur, quae dicit : Quis mihi det ie fratrem meum, sugentem ubera matris me«, ut inveniam te foris, et complectar et deosculer, et jam me nemo derideat. Nos igitur quantum possumus, amemus, redamemus, amplectamur vulneratum nostrum, ut cor nostrum amoris sui jaculo vulnerare dignetur.

In tertio Nocturno.

Lectio sancti Evangelii secundum Joannem Lectio VII (Cap. xv).

In illo tempore : Dixit Jésus discipulis suis : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos : manete in dilectione mea Et reliqua.

Homilia sancti Augustini Episcopi.

Tract. Lxxxii. in Joan.

Ecce unde sunt nobis opéra bona. Nam unde nobis essent, nisi quia fldes per diiectionem operatur ? Unde autem diligeremus nisi prius diligeremur ? Apertissime hoc, Ln epistola sua, idem iste Evangelista dixit : Nos diligamus Deum, quoniam ip&e prior dilexit nos. Quod autem ait : Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos, non aequalitatem naturae ostendit nostrae et suae, sicut est Patris et ipsius ; sed gratiam, qua mediator Dei et hominum est homo Christus Jésus. Mediator quippe monstratur cum dicit : Diligit me Pater, et ego vos. Nam Pater utique diligit et nos, sed in ipso : quia in hoc glorificatur Pater, ut fructum afferamus in vite, hoc est in Filio, et effîciamur ejus discipuli.

Lectio vni Manete in dilectione mea. Quomodo manebimus ? Audi quid sequitur. Si praecepta mea, inquit, servaveritis, manebitis in dilectione mea. Dilectio facit praecepta servari, an praecepta servata faciunt diiectionem ? Sed quIs ambigat quod dilectio praecedit ? Unde enim praecepta servet, non habet, qui non diligit. Quod ergo ait, si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea : ostendit, non unde dilectio generetur, sed unde monstretur.

Page 1