J. QUICHERAT
Universis présentes litteras inspecturis Jobannes de Gomonte, rector Universitatis magistrorum et scolarium Parisius studentium, salutem in domino sempiternam. UtaitSeneca, « non amicicie reddas testimonium sed veritati » ; et huic consonat verbum Philosophi, primo Ethicorum dicentis quod « ambobus existentibus amicis, sanctum est prehonorare veritatem » : hinc est
22 CERTIFICAT d'ÉTUDIANT AU QCINZIÈÎfE SIÈCLE
quod nos, non solum amicicia moti, sedetiam veritate, verum testîmonium perhibemus quod dilectus noster venerabilis et scientificus vir magîster Johannes de Fossato, magister in artibus et in utroque jure bacallarius, curatus ecclesie parrochialis béate Marie de Gravaria, baioeensis diocesis, fuit a tribus annis citra, prout adhuc est de presenti ac esse intendit, verus et continuas scolaris Parisius studens in facullale decretorum sub venerande circumspeclionis viro, .magistro Johanne Huberti, decretorum doctore, actu régente Parisius in dicta facultate, prout nobis légitime facta fuit fides. Et hoc omnibus et singulîs quorum interest aut interesse potest seu poterit quomodolibet in futurum, tenore presentium certificamus. Quare nos dictum scolarem ejusque procuratores, nuncios et familiares occasione ipsius scolaris, ac omnia bona sua quecunque et ubicunque sint, sub nostra et dicte Universitatis protectione, tuîcione, tutela, custodia ac salvagardia ponimus per présentes, ipsumque scolarem privilegiis, franchisiis et libertatibus dicte Universitatis uti et gaudere volumus ac defendi, ubicunque se duxerit transferendum. In cujus rei testimonium, sigillum rectorie Universitatis prefate presentibus litteris duximus apponendum. Datum Parisius, anno domini millésime quadringentesimo vicesimo nono, dievicesima mensis junii.
Signé : J. Hébert.