‹ Le Christianisme et l'Empire romain de Néron a ThéodoseChapitre 160 sur 176 · C. PLINIUS TRAUNO IMPERATORI · texte numérisé non relu

C. PLINIUS TRAUNO IMPERATORI

Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere?

Cognitîonîbus de Christianis interfui numquam : ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. Nec mediocriter haesitavi sitne aliquod discrimen aetatum an quamlibet teneri nihil a robustioribus différant, detur paenitentiae venia an ei, qui omnino Christianus fuit, désisse non prosit, nomen ipsum, si flagitiis careat, an fiagitia cohaerentia nomini puniantur. Intérim (in) iis , qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hune sum secutus modum. Interrogavi ipsos, an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi, supplicium minatus : persévérantes duci jussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc jusseram. cum simulacris numinum adferri, ture ac

vino supplîcarent, praeterea maie dicerent Chrîsto. quorum nihil posse cogi dicuntur qui sunt re vera Christiani , dimittendos esse putavi. Alii ab indi.ce nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt ; fuisse quidem, sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti quoquc. Omnes et imaginera tuam deorumquesimulacra venerati sunt (ii) et Christo maie dixerunt. Adfirmabant autera hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem , seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent : quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque ad capiendum cibum, promiscuum tamen etinnoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri et per tormenta quaerere. Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam, inmodicam. Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione , maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam, vocantur in periculum et vocabuntur. Neque civitates tantum sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse. Certe satis constat prope jam desolata terapla coepisse celebrari et sacra solemnia diu intermissa repeti pastumque venire victimarum, cujus adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari quae turba hominum emendari possit, si sit poenitentiae locus.

Pline le Jeune, Ep.y X, 96.

29t CHOIX DB TEXTES.

Page 1