V. - Rescrit de Trajan à Pline
Voir pa^ 38.
TRAIANUS PLINIO S.
Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendîs causis eorum, qui CJirîstiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universom aliquid, quod quasi certain formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt : si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut qui negaverit se christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando diis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore veto propositi libelli (in) nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli, nec nostri saeculi est.
Pline le Jeune, £>., X, 97.