XII. - Le second édit de Valérien J^Ô8J. ZfS^ Voir page
Quae autem sunt in vero ita se habent, rescripsisse Valerianum ad senatum, ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animadvertantur, senatores vero et cgregii viri et équités Romani dignitate amissa etiam bonis spoliejitur et si ademptis facultatibus Christiani [esse] perseveraverint, capite quoque multentur, matronae ademptis bonis in exilium relegentur, Caesariani autem, quicumque vel prius confessi fuerant vel nunc confessi fuerint, confiscentur et vincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. Subjecit etiam Valerianus imperator orationi suae exempîum literarum, quas ad praesides provinciarum de nobis fecit.
Saint Cyprien, Ep, 80.
3. Galerius Maximus proconsul Qypriano episcopo dixit : Tu es Thascius Cyprianus? Cyprianus episcopus respondit : Ego sum. Galerius Maximus proconsul dixit : Tupapam te sacrilegae mentis hominibuspraehuisti? Cyprianus episcopus respondit : Ego, Galerius Maximus proconsul dixit : Jusserunt te sacratissimi imperatores caeremoniari, Cyprianus episcopus dixit : Non fado. Galerius Maximus (proconsul) ait : Consule tibi. Cyprianus episcopus respondit : Fac quod tibi praeceptum est. In re tam justa nulla est consultatio.
4. Galerias Maxiinns conlocutus corn concilio sententiam yix et aegre dixit verbîs huiasmodî : Diu sacrilega mente vixxBti et plurimos nefariae tibi conspirationis hominei adgregasti et initnicutn te dits Romanis tt religionibus sacris constituistij née te pii et sacratissimi principes Valerianus et Gallienus Augusii et Valerianus nobilissimus Caesar ad sectam caeremoniarum suarum revocare potuerunt. Et ideo cum sis nequissimorum criminum auctar et signifer deprehensus, eris ipse documento his^ quos seelere tuo tecum adgregasti : sanguine tuo sancietur disciplina. Et bis dictis decretum ex tabella recitavit : Thascium Cyprianum gladio animadverti placet, Cyprîanus episcopus dixit : Dec gratias.
5. Post banc vero sententiam turba fratrum dîcebat : Et nos cum hoc decollemur. Propter bec tumultus fratrum exortus est et multa turba eum prosecuta est. Et ita idem Cyprianus in agrum Sexti productus est et ibi se lacerna byrro exspoliavit et genu in terra flexit et in orationem se Domino prostravit. Et cum se dalmatica exspoliasset et diaconibus tradidisset, in linea stetit et coepit spicuiatorem sustinere. Cum venisset autem spiculator, jussit suis, ut eidem spiculatori viginti quinque aureos darent. Linteamina vero et manualia a fratribus ante eum mittebantur. Postea vero beatus Cypnanus manu sua oculos sibi texit. Qui cum lacinias manuales ligare sibi non potuisset, Julianus presbyter et Julianus subdiaconus ei ligaverunt. Ita beatus Cyprianus passus est, ejusque corpus propter gentilium curiositatem in proximo positum est. Inde per noctem sublatum est cum cereis et scolacibus ad areas Macrobii Candidiani procuratoris, quae sunt in via Mappaliensi juxta piscinas, cum voto et triumpho magno deductum est. Post paucos autem dies Galerius Maximus proconsul decessît.
6. Passus est autem beatissimus Cyprianus martyr die octava décima Kalendarum Octobrium sub Valeriano et Gallieno imperatoribus, régnante vero domino nostro Jesu Christo, cui est honor et gloria in saecula sae* culorum. Amen.
Extrait des Acta procomularia sancti Cypriani, 3-6.